Charter Document - 05430036
Charter Number: | 05430036 |
---|---|
Cartulary Title: | Norman Charters From English Sources [Normandy] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification, Quitclaim |
Date: | 1192 - 1223 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Oliuerus de Verigni quietam clamaui in perpetuum de me et de heredibus meis Ioh[ann]i de Humet et heredibus suis totam terram cum pertinenc[iis] quam habui in Arel de feodo prefati Ioh[ann]is excepto masagio quod emi de Galfrido filio Mabilie et si ego Oliuerus vel heredes mei aliqua occasione huic carte contraire voluerimus concedo quod prefatus Iohannes et heredes sui totam terram meam de Escremeuvile absque contradictione habeant Pro hac vero quieta clamacione dedit m[ich]i prefatus Ioh[anne]s unum equum et unam robam Ut autem hec quieta clamacio rata sit et stabilis illam sacramento et sigillo meo roboraui Hiis testibus Ingeramo de Furnet Willelmo de Beggeuill Iordano de Hotot Willelmo de Tolewast Alano de Euintona Rob[erto] Barre Willelmo filio Walkelini et aliis pluribus