Charter Document - 05430028

Charter Document - 05430028


Charter Number: 05430028
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1234
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Reuerendo in Cristo patri ac domino Ead[mundo] Dei gratia Cantuar archiepiscopo Maur[icius] diuina permissione Rothomag ecclesie minister indignus salutem et sinceram in domino cartitatem Intimatum est nobis ex parte hominum manerii nostri de Bintewurdhe quod balliui domini regis Anglie de Odiham contra libertates et priuilegia ab antecessoribus suis Rothomagen ecclesie et ipsis hominibus concessa eosdem homines vexant multipliciter et molestan[t] ab ipsis hominibus exactiones indebitas extorquendo Verum cum de vobis dicatur et sic esse credamus quod vos saluti anime dicti regis salubriter prouidentes eidem consulitis quod Dei ecclesiam et eius ministros diligat et eosdem in libertate et iure suo conseruet et idem rex tanquam deuotus ecclesie filius salubribus paternitatis vestre consiliis et monitis libenter obtemperet paternitatem vestram attentius duximus exorandam quatinus memoratum regem efficaciter inducatis ut balliuos suos conpellat desistere a predictorum hominum molestatione indebita et eos in suis immo potius Rothomagen ecclesie libertatibus tueatur Valete in domino paternitas vestra Dat in festo sancte Margarite [anno domini m]cc tricesimo quarto