Charter Document - 05430004

Charter Document - 05430004


Charter Number: 05430004
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1202 - 1203
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[Iohannes] Dei gratia rex Angl[ie] [] Sciatis nos dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Deo et sancto Iacobo et leprosis de Bosco Hereboldi et canonicis de Valle ipsos procurantibus pro salute nostra et anima patris nostri et antecessorum nostrorum [triginta libr]atas terre Andeg[auenses] cum pertinentiis suis quas Will[elmus] London episcopus de nob[is] tenebat in manerio de Sancte Marie Ecclesia assensu et voluntate ipsius episcopi in puram et perpetuam elem[osinam] in escamb[io] medietatis manerii de Mealdon quam idem leprosi habeb[ant de do]natione Eudonis filii Ernisii Et h[oc] fecimus ad instantiam et petitionem dictorum leprosorum pro salute nostra et antecessorum nostrorum quia dicta terra de Sancte Marie Ecclesia eis melius sedens fuit et utilior Dictam autem medietatem manerii de Meal[don cum pertine]ntiis quam idem leprosi habebant dedimus Deo et ecclesie beati Pauli Lond et prefato Willelmo Lond episcopo et successoribus suis in puram et perpetuam elem[osinam] possidendam pro salute nostra et animabus patris nostri et antecessorum nostrorum et ipse episcopus tant[um] faciet [quod tempore] suo et successorum suorum in cathedrali ecclesia beati Pauli sollempniter celebrabitur anniuersarium patris nostri singulis annis et pro nobis speciales orationes quamdiu vixerimus in ecclesia sua facient et post decessum nostrum singulis annis anniuersa[rium] nostrum similiter facient celebrari Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus Will[elmus] episcopus Lond et successores sui et predicti leprosi de Bosco Hereboldi et canonici de Valle ipsos procurantes habeant et teneant in perpetuum omnia predicta [sicut predictum] est bene et in pace libere et quiete integre et plenarie et honorifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad predictam pertinentibus His t[estibus] E[ustacio] Elyensi et H[erberto] Saresbir episcopis