Charter Document - 05421446

Charter Document - 05421446


Charter Number: 05421446
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1210 - 1211
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Apud Sanctam Brigidam London coram ipso domino Rege [] Inter Serum de Sorron petentes et Walterum de Ver tenentes de undecim bovatas terre et dimidiam cum pertinentiis in Sprottel Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Serus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Walteri et illam remisit [] de se et heredibus suis predicto Waltero et heredibus suis inperpetuum Et pro hac recognitione [] predictus Walterus dedit et concessit predicto Sero unam carucatas terre de alia terra scilicet dimidiam carucatas terre cum pertinentiis in Sprottel in Com Ebor scilicet duas bovatas terre quas Eborardus de Killingwic tenuit cum tofto quod Willelmus Forestarius tenuit et toftum quod Gaufridus Carpentarius tenuit et unam bovatas terre quam Alexander Withman tenuit cum tofto quod Grim tenuit et unam bovatas terre quam Alexander le Frere tenuit cum tofto quod Matillis de Sprottel tenuit Et aliam dimidiam carucatas terre cum omnibus pertinentiis suis in Gousel in Com Linc scilicet unam bovatas terre quam Samuel filius Reinfredi tenuit cum tofto quod Godes mercenarius tenuit et unam bovatas terre cum tofto quod Johannes Soli tenuit et unam bovatas terre quam Herebertus de Thotenay tenuit cum tofto quod Bald filius Thome tenuit quod toftum jacet juxta domum ipsius Baldewini versus aquilonem et dimidiam bovatas terre quam Egidius filius Lefwini tenuit et dimidiam bovatas terre cum tofto quod Agnes la Sureise tenuit Habendum et Tenendum eidem Sero et heredibus suis de ipso Waltero et heredibus suis inperpetuum faciendo inde forinsecum servitium quantum pertinet ad unam carucatas terre unde xlviij carucatas terre faciunt servitium unius militis pro omni servitio Excepta piscatione vivarii de Sprottel et de Withker et de Northker et excepto toto bosco de Sprottel que remanent eidem Waltero et heredibus suis tenenda de ipso Sero et heredibus suis inperpetuum Et idem Walterus et heredes sui warantizabunt eidem Sero et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis contra omnes homines inperpetuum