Charter Document - 05421292
Charter Number: | 05421292 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1170 - 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes qui hanc cartam viderint et audierint quod ego Robertus de Stutevill concessi et confirmavi Ecclesie Sancte Marie Ebor et Monachis ibidem Deo servientibus villam que vocatur Hoton in Ridal cum omnibus pertinentiis suis usque in aquam que Duua dicitur Concessi vero ut habeant in Farendale hominibus suis de Hoton et ad aulam suam de Spanton que necessaria fuerint scilicit ad comburendum de mortuo bosco et ad edificandum de viridi sine documento forestarii mei et animalibus suis et porcis et hominum suorum ejusdem ville pasturam et pannagium absque venditione et vastatione aliqua Si autem forestarius meus vel forestarius eorum vastationem vel foris facturam ibi reppererit emendari illud prout opus fuerit curabit Illud quoque sciendum est me etiam concessisse prefate Ecclesie et hominibus suis colere terram de Hogtweit quantum saltatum fuit die qua hec carta fuit facta Nec sine consensu meo amplius saltabunt similiter sicut ipsi concesserunt ut facerem voluntatem meam de terra illa lucra bili que est super Duuam sub molendino de Gillingmor quam aliquando a commodaveram Godefrido servienti meo de bosco autem nichil saltare potero sine consensu eorum