Charter Document - 05421255
| Charter Number: | 05421255 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1206 - 1207 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ebor xxviij die Maii Inter Simonem de Lindon et Margeriam Uxorem Suam petentes per ipsum Simonem positum [] et Johannem de Lasceles tenentes de quarta parte feodi j militis cum pertinentiis in Otringham et de quatuor carucata terre cum pertinentiis in Killinghom et de quatuor carucata terre cum pertinentiis in Duffeld Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Simon et Margeria recognoverunt predictam quartam partem feodi unius militis et totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Johannis Et pro hac recognitione [] idem Johannes dedit et concessit reddidit et quietam clamavit predictis Simoni et Margerie totam terram cum omnibus pertinentiis quam idem Johannes habuit in Askeby et in Wath et in Briggesle sine aliquo retene mento preter servitium Simonis de Turgramby de terra quam tenet in Briggele quod servitium remanet eidem Johanni et heredibus suis quietum Et preterea dedit eis tres bovatas terre cum pertinentiis in Otringham de feodo Sancti Johannis de Beverlaco et juxta illas tres bovatas terre quatuor acras terre in marisco ejusdem ville de feodo Comitis de Albemarl scilicet illas tres bovatas et quatuor acras terre quas idem Johannes prius habuit in dominico suo in marisco de Otringham et preterea unam bovata terre in eadem villa quam Alanus de Langedich tenuit et unam bovata terre quam Stephanus de Brademar tenuit in eadem villa Habendas et tenendas eidem Simoni et Margerie et heredibus ipsius Margerie de capitalibus dominis feodi illius per servitium quod ad terram illam pertinet Et idem Johannes et heredes sui warantizabunt eidem Simoni et Margerie et heredes ipsius Margerie totam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis contra omnes homines Ebor et Linc
