Charter Document - 05421225
Charter Number: | 05421225 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 - 1204 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Beatricem Que Fuit Uxor Ricardi Filii Thome pet et Alanum Filium Thome ten de rationabili dote ipsius Beatricis que eam contingebat de libero tenemento quod fuit predicti Ricardi quondam viri sui in Heton Unde placitum fuit [] scil quod predictus Alanus recognovit et concessit sex acras terre cum pert [de] terra que fuit predicti Ricardi in Heton scil et de meliori terra et de [pejori] predicte Beatrici tenendas sibi tota vita sua nomine dotis Ita quod predictus Alanus vel heredes sui illas sex acras terre acquietabunt de omni servitio tam de forinseco quam de alio quod ad terram illam pertinet Et pro hac recognitione et concessione et servitii aquietatione et fine et concordia eadem Beatrix filios et heredes predicti Ricardi quondam [] qui infra etatem sunt et quos predictus Alanus custodire deberet custodiet quousque etatem [] Et predictus Alanus dedit predicte Beatrici tres bussellos avene et unum bussellum frumenti et unum bussellum siliginis