Charter Document - 05421178

Charter Document - 05421178


Charter Number: 05421178
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eisdem loco et die Inter Philippum Tyrell et Matillidem Uxorem Ejus petentes per eandem Matillidem positam loco ipsius Philippi inde ad lucrandum vel perdendum et Robertum Priorem de Wattona tenentes per Petrum concanonicum suum positum [] de centum acris terre cum pertinentiis in Santona et in Heselescof Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Robertus Prior recognovit predictas centum acras terre cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Philippi et Matillidis uxoris ejus et pro hac recognitione [] Philippus et Matillis uxor ejus concesserunt predicto Roberto Priori predictas centum acras terre cum pertinentiis habendas et tenendas sibi et successores suis de predicto Philippo et Matillide uxore ejus et heredibus suis in perpetuum per servitium dimidiam marce reddendo inde annuatim scilicet xl denarios ad Pentecosten et xl denarios ad festum Sancti Martini pro omni servitio Et sciendum est quod predictus Philippus et Matillis uxor ejus et heredes eorum warantizabunt predictas centum acras terre cum pertinentiis predicto Roberto Priori et successores suis contra omnes gentes