Charter Document - 05421137
| Charter Number: | 05421137 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter German Tysun petentem et Robertum Filium Ricardi et Johannem Filium Widonis tenentes de tribus carucatas terre cum pertinentiis in Hettona Unde placitum fuit [] scilicet quod predicti Robertus et Johannes recognoverunt predictas tres carucatas terre cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Germani et pro hac recognitione [] Germanus concessit predicto Roberto predictas tres carucatas terre cum pertinentiis Tenendas et habendas sibi et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum per servitium xiiij solidos reddendo inde annuatim predicto Germano et heredibus suis scilicet ad festum Sancti Cuthberti quod venit in mense Septembris pro omni servitio salvo forinseco videlicet quantum pertinet ad tres carucatas terre unde xxiiij carucatas terre faciunt feodum j militis
