Charter Document - 05421023
| Charter Number: | 05421023 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1246 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno gratie millesimo ducentesimo quadragesimo sexto ad Pentecostem ita convenit inter Robertum Engeram ex una parte et Willelmum filium Willelmi Clerici de Dala ex altera videlicet quod dictus Robertus reddidit predicto Willelmo dimidiam carucatas terre cum pertinentiis in Dala et unum thoftum quod Willelmus de Alvertona tenuit et unum assartum octo acrarum in Haverthuayt et unum assartum sex acrarum in Crossethuayt salvis tamen dicto Roberto duobus thoftis in villa de Dala et exceptis duabus acris et dimidiam in Haverthuayt et tribus acris et dimidiam et una percata in Crossethuayt et salvo eidem Roberto toto prato de Soleberh que omnia idem Robertus ante istam conventionem tenuit ex venditione et quieta clamatione Willelmi Clerici patris illius sicut in cartis ipsius Willelmi plenius contimetur Tenendum et habendum predicto Willelmo et heredibus suis de predicto Roberto et heredibus suis in perpetuum per forinsecum servitium sextadecime partis feodi unius militis prout in cyrographo facto inter Willelmum Engeram patrem dicti Roberti et Thomam de Dala et Ydoniam uxorem suam anno regni Regis Johannis tertio testatur pro omni servitio Ita tamem quod nullo modo licebit predicto Willelmo nec heredibus suis nec suis assignatis dictam terram nec in parte nec in toto vendere neque dare neque invadiare neque aliquo modo alienare alicui domui religionis vel alicui viro religioso misi de consensu et plenaria voluntate et confirmatione dicti Roberti vel heredum suorum In cujus rei test huic scripto in modum cyrographi confecto hinc inde sigilla sua apposuerunt Et ad perpetuam firmitatem coram Justiciariis itinerantibus aput Ebor scilicet domino Rogero de Turgiselby et sociis suis anno regni Regis Henrico filio Regis Johannis tricesimo in rotulari fecerunt Hiis testibus domino Roberto de Theung domimo Willelmo de Malebisse domino Ricardo de Ripariis domino Willelmo de Harom domino Ambrosio de Camera domino Thoma de Hesellartona Johanne de Toscotes Waltero Grimet Johanne de Kereby Thoma de Siltona Willelmo de Turgrimthorp Speruero de Warlabeby et aliis
