Charter Document - 05421010
| Charter Number: | 05421010 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ibidem a die Sancti Michaelis in xv dies Inter Robertum Abbatem Ebor petentes et Eustachium de Baiolo et Hugonem Filium Suum tenentes de advocatione Ecclesie De Geineford cum Capellis scilicet de Castello Bernardi et de Midelton et de Denton et de Hoctona et de Sumerhusum ad prefatam Ecclesiam pertinentibus et cum aliis omnibus pertinentiis suis Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Eustachius et Hugo recognoverunt predictam Ecclesiam cum Capellis suis et aliis pertinentiis ad eandem Ecclesiam pertinentibus esse jus predicti Abbatis et successorum ejus et eam remiserunt et quietam clamaverunt de se et heredibus suis predicto Abbati et successores suis in perpetuum et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predictus Abbas dedit predictis Eustachio et Hugoni xx marcas argenti Northumberland Ebor
