Charter Document - 05420458
| Charter Number: | 05420458 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1214 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ibidem a die Pasche in xv dies Inter Ingretham Que Fuit Uxor Roberti Goher petentes per Willelmum Russell positum loco suo [] et Laurencium Bovarium tenentes de tertia parte duarum marcatarum redditus quam ipsa clamavit versus eum de duobus molendinis in Neuton Super Waldam ut pertinentem ad rationabilem dotem suam quam habet de dono predicti Roberti quondam viri sui Et unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Laurencius recognovit tertiam partem predictaram duarum marcatarum redditus esse pertinentem ad rationabilem dotem ipsius Ingrithe Et pro hac recognitione [] predicta Ingretha concessit eidem Laurentio tertiam partem predictarum duarum marcatarum redditus Tenendam sibi et heredibus suis de ipsa Ingretha tota vita sua reddendo inde per annum eidem Ingrethe octo solidos et decem denarios et obolos nomine dotis ad duos terminos anni scilicet medietatem ad Pentecosten et medietatem ad festum Sancti Martini Et pro hac concessione predictus Laurentius dedit eidem Ingrethe unam marcam argenti
