Charter Document - 05420457

Charter Document - 05420457


Charter Number: 05420457
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1213
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ibidem in octavis Sancti Martini coram ipso domino Rege [] Inter Julianam Que Fuit [Uxor] Nigelli de Plumton petentes et Petrum de Plumton tenentes de tertia parte ville de Plumton cum pertinentiis et de tertia parte ville de Gersigton cum pertinentiis et de tertia parte ville de Hidel cum pertinentiis et de tertia parte ville de Nesthesfeld cum pertinentiis et de tertia parte ville de Ribbestein cum pertinentiis quas tertias partes ipsa clamavit versus eundem Petrum ut rationabilem dotem suam de dono Nigelli de Plumton quondam viri sui Et unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Petrus concessit eidem Juliane totam terram suam quam ipsa habuit in Ribbestein cum omnibus pertinentiis suis tam in reditibus quam servitiis et in omnibus aliis rebus exceptis quindecim acris terre arrabilibus que sunt in assarto quod fuit Walteri de Stochull super Cramphull et que remanent ipsi Petro et heredibus suis quiete et excepta terra et servitio Johannis de Beaugrant quod remanet eidem Petro et heredibus suis suis quietum de ipsa Juliana inperpetuum In escambium cujus terre et cujus servitii idem Petrus concessit eidem Juliane triginta et unam acras terre in campo de Plumton de triginta sex acris terre quas ipse prius ei concesserat unde viginti due acre sunt in Stainflat et quatuordecim acre ex utraque parte de Fulsuic et unde quinque acre per hunc finem remanent eidem Petro et heredibus suis versus solem Et preterea concessit eidem Juliane unam carucatas terre cum pertinentiis in Ranes et terram quam ipse habuit in Sadewell in redditu et in dominico cum cultura de Sedecop Et preterea idem Petrus concessit predicte Juliane quadraginta acras terre in predictis campis de Plumton de dominico ejusdem Petri que jacent propinquiores culture que vocatur Brunescroft et vocantur ille acre Krinkelker Et preterea ipse concessit eidem Juliane communem pasturam ad dominica averia sua cum propriis averiis ejusdem Petri in Plumton ubique et rationabile estoverium suum in bosco de Plumton ad edificandum et ardendum per visum forestarii ejusdem Petri et communam bosci ad sexaginta porcos in Plumton sive apud Hidel quietos de pannagio Concessit quoque eidem Juliane duas marcas de molendino de Plumton singulis annis percipiendas per manum ejusdem Petri vel heredum suorum scilicet medietatem ad Pascha et medietatem ad festum Sancti Martini Habendum et Tenendum eidem Juliane tota vita sua nomine dotis de ipso Petro et heredibus suis faciendo inde forinsecum servitium quantum pertinet ad predictam terram de Ribbestein pro omni servitio Et pro hac concessione [] predicta Juliana remisit [] predicto Petro et heredibus suis totum jus [] in superplusagio omnium predictarum terrarum cum pertinentiis nomine dotis et in omnibus catallis que fuerunt Nigelli de Plumton salvis eidem Juliane catallis que ipsa inde habuit die quo hoc cyrographum factum fuit Et idem Petrus et heredes sui warantizabunt eidem Juliane totam predictam terram cum pertinentiis tota vita sua contra omnes gentes nomine dotis Et sciendum quod cyrographum prius factum inter eos de predicta terra per hunc finem cassatum est