Charter Document - 05420454
| Charter Number: | 05420454 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1212 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Westmonasterium a die Sancti Michaelis in unum mensem coram ipso domino Rege [] Inter Morganum Prepositum Beverlaci petentes per Matheum de Ripun positum loco suo [] et Robertum Constabularium tenentes de advocatione Ecclesie de Hausham Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Robertus recognovit advocationem predicte ecclesie esse jus ipsius Morgani et Ecclesie Sancti Johannis de Beverlaco ut illam quam Robertus Constabularius avunculus predicti Roberti dedit Deo et Ecclesie Sancti Johannis et Preposito Beverlaci in puram et perpetuam elemosinam et illam remisit [] de se et heredibus suis eidem Preposito et successores suis inperpetuum Et idem Prepositus et Canonici de Beverlaco receperunt ipsum Robertum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que fient de cetero in Ecclesia Sancti Johannis de Beverlaco inperpetuum
