Charter Document - 05420452

Charter Document - 05420452


Charter Number: 05420452
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1212
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Norht a die Sancti Johannis Baptiste in tres septimanas coram ipso domino Rege [] Inter Fratrem Robertum Priorem Fratrum Hospitalis Jerlm in Anglia per fratrem Gilbertum positum loco suo [] et Willelmum Filium Radulphi de uno mesagio et uno molendino et de una carucatas terre et de duabus bovatas terre cum pertinentiis in Fangefosse et de una carucatas terre cum pertinentiis in Melteneby Unde placitum warantie carte sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Willelmus recognovit totam predictam terram et predictum mesagium et predictum molendinum cum omnibus pertinentiis suis esse jus ipsius Prioris et aliorum fratrum Hospitalis Jerlm Habendum et Tenendum eidem Priori et successores suis de ipso Willelmo et heredibus suis inperpetuum per liberum servitium decem solidos per annum reddendorum ad duos terminos anni scilicet ad festum Sancti Michaelis quinque solidos et ad Pascha quinque solidos pro omni servitio Ita tamen quod si dominus Rex vel heredes sui talliagium super sokam de Pokelinton et super predicta tenementa posuerint idem Prior et successores sui acquietabunt predicta tenentes de tanto taillagio quantum ad predicta tenentes pertinet ita quod idem Willelmus vel heredes sui nichil poterunt ad opus suum retinere de predicto taillagio Et idem Willelmus et heredes sui acquietabunt totum predictum tenentes cum omnibus pertinentiis suis de omnibus servitiis et exactionibus ad predicta tenentes pertinentibus Et pro solutione predicti taillagii quod idem Prior et successores sui facient idem Willelmus dedit et concessit eidem Priori unum toftum et unum croftum cum pertinentiis in Torp quod Gilbertus Chalf tenuit Habendum et Tenendum eidem Priori et successores suis de ipso Willelmo et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam liberum et quietum ab omni seculari servitio et exactione Et hec concordia facta fuit presente Willelmo filio Thome et hanc concordiam concedente qui quietum clamavit totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinentiis