Charter Document - 05420449

Charter Document - 05420449


Charter Number: 05420449
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1212
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Clarendon a die Pasche in xv dies coram ipso domino Rege [] Inter Mauricium de Gant petentes per Simonem de Ispania positum loco suo [] et Aliciam de Bingel tenentes per Willelmum filium Oseberti positum loco suo [] de quadraginta acris terre cum pertinentiis in Bingel Unde placitum fuit [] scilicet quod predicta Alicia recognovit predictas quadraginta acras terre cum pertinentiis esse jus ipsius Mauricii et illas reddidit [] de se et heredibus suis eidem Mauricio et heredibus suis Et idem Mauricius dedit et concessit Deo et Beate Marie et fratribus Militie Templi illas quadraginta acras terre cum pertinentiis Habendum et Tenendum de ipso Mauricio et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam liberas et quietas ab omni seculari servitio et exactione Concessit etiam idem Mauricius pro se et heredibus suis quod predicti fratres habeant pasturam in eadem villa de Bingel ad quadraginta oves et ad quatuordecim averias et ad sex porcos et ad duos anseres Et idem Mauricius et heredes sui warantizabunt eisdem fratribus Militie Templi predictas quadraginta acras terre cum pertinentiis et predictam pasturam contra omnes gentes inperpetuum