Charter Document - 05420446

Charter Document - 05420446


Charter Number: 05420446
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1211 - 1212
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ebor a die Sancti Hilarii in xv dies coram ipso domino Rege [] Inter Hugonem Pincernam querentem et Johannem Filium Roberti deforciantem de bosci et moris que idem Hugo clamabat pertinere ad tres carucatas terre cum pertinentiis in Ernetorp et que ei remanserunt per finem factum inter eos in Curia domini Regis Johannis anno regni sui iiij unde idem Hugo questus fuit quod bosco illos et more contra finem illum ei deforciabat Et unde placitum de fine facto sum monitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Johannes recognovit predictos bosco et more esse jus ipsius Hugonis et ea remisit et quieta clamavit de se et heredibus suis eidem Hugoni et heredibus suis inperpetuum ut pertinencia ad predictas tres carucatas terre cum pertinentiis que ei remanserunt per finem illum scilicet medietatem de Sutker per divisas de Landmeredich et medietatem de Sumora versus orientem et medietatem de Sutwud per divisas de Kantelai versus occidentem et medietatem de Stortes versus austrum et medietatem de Metlaiker versus orientem et medietatem de Hokre versus orientem usque ad pontem de Geit et medietatem de Hulmo versus occidentem et medietatem de Nortwud versus austrum et medietatem de Sahe versus orientem et medietatem de Nortmora sicut divise que facte sunt inter eos in dura terra que se super eandem moram extendit condonant Et pro hac recognitione [] predictus Hugo dedit eidem Johanni dimidiam marcam argenti