Charter Document - 05420443

Charter Document - 05420443


Charter Number: 05420443
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1210
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notingeham die Ascensionis coram ipso domino Rege [] Inter Julianam Que Fuit Uxor Ade de Ireby petentes per Willelmum de Wauerton positum loco suo [] et Robertum de Boyvill et Sibilam Uxorem Suam tenentes de una carucatas terre et quarta parte unius carucatas terre cum pertinentiis in Blenecarn et in Einstapeleth Unde placitum fuit [] scilicet quod predicta Juliana recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Sibile Et pro hac recognitione [] predicti Robertus et Sibila dederunt et concesserunt eidem Juliane novem bovatas terre cum pertinentiis in Blenecarn de eadem terra scilicet duas bovatas terre quas Rann filius Uchtredi tenuit et duas bovatas terre quas Alanus Rabuc tenuit et duas bovatas terre quas Gille michel tenuit et unam bovatas terre quam Willelmus filius Gille michel tenuit et duas bovatas terre quas Uchtredus Carpentarius tenuit Habendum et Tenendum eidem Juliane et heredibus suis de ipsis Roberto et Sibila et heredibus ipsius Sibile inperpetuum faciendo inde forinsecum servitium quantum ad illas novem bovatas terre pertinet Et totum superplusagium totius predicte terre cum pertinentiis remanet eisdem Roberto et Sibile et heredibus ipsius Sibile quietum de ipsa Juliana et heredibus suis inperpetuum