Charter Document - 05420442
| Charter Number: | 05420442 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1210 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Westmonasterium a die Pasche in tres septimanas coram ipso domino Rege [] Inter Ricardum Filium Radulphi petentes et Alanum Gurfaut tenentes de duabus bovatas terre cum pertinentiis in Stodhageh Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Alanus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Ricardi Et pro hac recognitione [] predictus Ricardus concessit predicto Alano unam bovatas terre de eadem terra scilicet illam bovatas terre quam Matill mater ipsius Alani tenuit Tenendam eidem Alano tota vita sua de ipso Ricardo et heredibus suis per liberum servitium sex denarios per annum reddendum ad festum Sancti Martini pro omni servitio Et post decessum ipsius Alani predicta bovatas terre cum pertinentiis revertetur ad ipsum Ricardum vel ad heredes suos quieta de heredibus ipsius Alani inperpetuum Et alia bovatas terre cum capitali mesagio et omnibus aliis pertinentiis remanet eidem Ric et heredibus suis quieta de ipso Alano et heredibus suis inperpetuum Et sciendum quod idem Ricardus et heredes sui acquietabunt predictam bovatas terre quam idem Alanus tenet de omnibus forinsecis servitiis que pertinent ad predictam bovatas terre versus capitales dominos feudi illius
