Charter Document - 05420435
| Charter Number: | 05420435 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1209 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Apud Sanctam Brigidam London in octavis Sancti Michaelis coram ipso domino Rege [] Inter Ricardum Priorem de Wartre petentes et Walterum Priorem de Thornholm deforciantem per Ricardum canonicum suum positum loco suo [] de advocatione Ecclesie de Lund unde idem Prior de Thornholm vocavit ad warantum Muriel Darel de tertia parte advocationis illius ecclesie que venit et ei warantizaverit in eadem Curia Et unde placitum fuit [] scilicet quod due partes advocationis illius ecclesie remanent predicto Priori de Wartre et successores suis et Conventui de Wartre quiete de ipso Priore de Thornholm et successores suis inperpetuum Et tertia pars advocationis illius ecclesie remanet ipsi Priori de Thornholm et successores suis et Conventui de Thornholm quieta de ipso Priore de Wartre et successores suis inperpetuum
