Charter Document - 05420434
| Charter Number: | 05420434 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1209 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die coram ipso domino Rege Inter Robertum de Fribois querentum per Hugonem de Curlibof positum loco suo [] et Martinum Abbatem de Aubemar deforciantem de advocatione Capelle de Humeton Unde recognitio ultime presentationis sum monita fuit [] scilicet quod predictus Abbas recognovit et concessit advocationem predicte capelle esse jus ipsius Roberti ita tamen quod idem Robertus et heredes sui cum capellam illam vacare contigerit eligent clericum ydoneum et presentabunt cum apud Withornes predicto Abbati et successores suis vel Priori de Withornes et idem Prior et successores sui vel Prior de Withornes presentabunt Ebor Archiepiscopo vel Officialibus suis ilium clericum qui capellam illam tenebit cum pertinentiis reddendo per annum matrici ecclesie de Withornes antiquam et debitam pensionem Et predictus Robertus et heredes sui dederunt et concesserunt inperpetuum predicto Abbati et successores suis et Conventui de Aubemar quinque solidos per annum reddendos ad duos terminos anni scilicet ad festum Sancti Martini duos solidos et sex denarios et ad Pentecosten duos solidos et sex denarios
