Charter Document - 05420433

Charter Document - 05420433


Charter Number: 05420433
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1209
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Norhanton a die S Michelis in tres septimanas coram ipso domino Rege [] Inter Warinum Filium Geroldi et Aliciam Uxorem Ejus petentes et Radulphum Abbatem de Kirkestall ten de terra et bosco inter Harewod cum pert manerium ipsorum Warini et Alicie et Berdeseiam cum pert quod idem Abbas tenet ad feudi firmam de domino Rege unde idem Warinus et Alicia questi sunt quod predictus Abbas plus habuit quam habere debuit et quam pertinuit ad predictum manerium de Berdeseia cum pert Et unde per preceptum ejusdem domini Regis summoniti fuerunt xij milites de com Ebor ad faciendum per sacramentum suum perambulationem inter predictum manerium de Harewod cum pert et predictum manerium de Berdeseia cum pert scil quod predictus Abbas recognovit predictam terram cum bosco esse jus predictorum Warini et Alicie uxoris sue Et pro hac recognitione [] predictus Warinus et Alicia uxor ejus dederunt et concesserunt pro se et her ipsius Alicie predicto Abbati et Conventui de Kirkestall totam medietatem predicte terre cum bosco scil per has metas scil a Gillebec in transversum usque ad Falegata sicut fossatum ducit et de Falegata sicut fossatum ducit usque ad Farrekeld et de Farrekeld sicut rivulus decurrit et descendit in rivulum qui decurrit subtus Kesewic Ita quod illa pars que est versus orientem remanet predicto Abbati et Conventui de Kirkestal et succ eorum T et H de predicti Warino et Alicia et her ipsius Alicie in liberam et puram et perpetuam elemosinam quietam ab omni seculari servitio et exactione Et illa pars que est versus occidentem remanet predictis Warino et Alicie et her ipsius Alicie quieta de ipso Abbate et de Conventu de Kirkestall et eorum succ imperp Salva tamen domino Regi et her ejus firma sua plenarie et omnibus aliis rebus quas predictus Abbas et succ ejus eis reddere debent de predicto manerio de Berdeseia cum pert Et sciendum quod predictus Abbas et Conventus de Kirkestall et eorum succ habebunt communem pasturam in parte illa quam predicti Warinus et Alicia habent ad sexcentas oves scil ad ducentas oves de berkeria sua de Wic et ad cccc oves de berkeria sua de Berdeseia Et predicti Warinus et Alicia et heredes ipsius Alicie habebunt communem pasturam ad oves suas in illa parte quam predictus Abbas et Conventus de Kirkestall habent sine contradiccione