Charter Document - 05420432

Charter Document - 05420432


Charter Number: 05420432
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1209
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Waltham a die Sancti Michaelis in xv dies coram ipso domino Rege [] Inter Mauricium de Gant petentes et Gilbertum de Gant tenentes de Villa de Sauteby cum pertinentiis Unde duellum fuit vadiatum et armatum in eadem Curia scilicet quod predictus Gilbertus recognovit predictam villam de Sauteby cum pertinentiis esse jus ipsius Mauricii et eam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicto Mauricio et heredibus suis inperpetuum Et pro hac recognitione [] predictus Mauricius concessit predictam villam de Sauteby cum pertinentiis Stephano fratri ipsius Gilberti Tenendam ipsi Stephano et heredibus suis de uxore sua desponsata genitis de ipso Mauricio et heredibus suis inperpetuum faciendo inde servitium unius militis pro omni servitio Et si forte contigerit quod idem Stephanus obierit sine herede de uxore sua desponsata predicta villa de Sauteby cum pertinentiis revertetur ad ipsum Mauricium et ad heredes suos quieta inperpetuum