Charter Document - 05420430
| Charter Number: | 05420430 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1209 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die coram ipso domino Rege [] Inter Willelmum Filium Ivonis petentes et Rogerum de Carleton tenentes de v carucatas terre et ij bovatas cum pertinentiis in Carleton Unde placitum fuit [] scilicet quod idem Willelmus recognovit predictas v carucatas terre et ij bovatas cum pertinentiis esse jus ipsius Rogeri et eas remisit et quietas clamavit de se et heredibus suis predicto Rogero et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognitione [] idem Rogerus dedit et concessit ipsi Willelmo ij bovatas terre cum pertinentiis in Carleton scilicet illas ij bovatas terre cum pertinentiis quas idem Rogerus prius inuadiaverat Ivoni patri ipsius Willelmi in eadem villa Habendum et Tenendum ipsi Willelmo et heredibus suis de predicto Rogero et heredibus suis simul cum aliis ij bovatas terre cum pertinentiis in eadem villa quas idem Willelmus prius tenuit sicut illas quas idem Rogerus prius dederat predicto Ivoni patri ipsius Willelmi in curia Rogeri de Moubray per finem duelli per servitium quod pertinet ad iiij bovatas terre cum pertinentiis unde xviij carucatas faciunt servitium unius militis pro omni servitio Et preterea idem Rogerus dedit ipsi Willelmo iij marcas argenti
