Charter Document - 05420428

Charter Document - 05420428


Charter Number: 05420428
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1209
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Porecestr die Martis proxima post festum Sancti Trinitatis coram ipso domino Rege [] Inter Willelmum Priorem de Hextoldesham petentes et Radulphum de Clera tenentes de duabas carucatas terre cum pertinentiis in Eddeston et de redditu vj solidos in Holm unde Robertus Bertram et Mabilia Uxor Ejus vocaverunt ad warantum ipsum Radulphum qui eis illa warantizavit Et unde duellum vadiatum et armatum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Radulphus recognovit et concessit totam predictam terram cum pertinentiis in Eddeston et predictum redditum vj solidos in Holm esse jus predicti Prioris et domus sue de Hextoldesham Habendum et Tenendum eidem Priori et successores suis et domui sue de Hextoldesham de ipso Radulpho et heredibus suis in liberam et puram et perpetuam elemosinam quieta ab omni seculari servitio et exactione Et pro hac recognitione [] predictus Prior dedit eidem Radulpho xl marcas argenti