Charter Document - 05420423
| Charter Number: | 05420423 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1208 - 1209 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Mauricium de Gant petentes et Robertum de Hugate tenentes de una carucatas terre cum pertinentiis in Bingeleg unde idem Rogerus vocavit ad warantum Petrum de Alta Ripa in eadem Curia qui venit et ei warantizavit Et unde placitum fuit [] scilicet quod predicti Petrus et Robertus recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Mauricii et eam remiserunt [] de se et heredibus eorum predicto Mauricio et heredibus suis inperpetuum Et pro hac recognitione predictus Mauricius dedit predicto Petro xv marcas argenti et idem Petrus dedit predicto Roberto xv marcas argenti
