Charter Document - 05420422

Charter Document - 05420422


Charter Number: 05420422
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208 - 1209
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Westmonasterium in octavis Sancti Yllarii Inter Mauricium de Gant petentes et Antonium de Alta Ripa tenentes de una carucatas terre cum pertinentiis in Norwde et de sex bovatas terre cum pertinentiis in Bingeleg Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Antonius recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Mauricii Et pro hac recognitione [] predictus Mauricius concessit predicto Antonio predictas sex bovatas terre cum pertinentiis in Bingeleg Tenendam sibi et heredibus suis de ipso Mauricio et heredibus suis inperpetuum faciendo inde forinsecum servitium quantum pertinet ad sex bovatas terre unde duodecim carucatas faciunt feudum unius militis in eadem villa pro omni servitio Et inde predictus Mauricius cepit homagium ipsius Antonii in eadem Curia