Charter Document - 05420420
| Charter Number: | 05420420 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Lancastr dominica proxima post festum Sancti Nicholai Inter Hugonem Filium Alduse petentes et Robertum de Birton tenentes de ij bovatas terre et de dimidio molendino cum pertinentiis in Thornetel et de xx acris terre cum pertinentiis in Linthwait et de una bovatas terre cum pertinentiis in Birton Unde placitum fuit [] scilicet quod idem Hugo recognovit predictas iij bovatas et xx acras terre et dimidium molendium cum pertinentiis esse jus ipsius Roberti Et pro hac recognitione [] idem Robertus dedit et concessit eidem Hugoni unam bovatas et xiiij acras terre cum pertinentiis de eadem terra scilicet illam bovatas terre cum pertinentiis quam Goditha mater ipsius Roberti tenuit et xiiij acras terre cum pertinentiis quas Hugo de Croweshagh tenuit Habendum et Tenendum sibi et heredibus suis de predicto Roberto et heredibus suis per liberum servitium quatuordecim denarios per annum reddendorum ad iij terminos scilicet ad Pentecosten iiij denarios obolos et ad festum Sancti Michaelis iiij denarios obolos et ad Purificationem Sancte Marie v denarios et faciendo forinsecum servitium quantum pertinet ad unam bovatas terre cum pertinentiis in eadem villa de Thornetel pro omni servitio Et idem Hugo et heredes sui molent si voluerint in molendino ipsius Roberti et heredum suorum de Birton totum dominicum bladum suum de Thornetel sine moltura Et homines ipsius Hugonis et heredum suorum de Thornetel sequentur idem molendinum de Birton et de omni blado suo quod molent in eadem molendino dabunt decimam octavam mensuram ad molturam
