Charter Document - 05420417

Charter Document - 05420417


Charter Number: 05420417
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ibidem die Veneris proxima post festum Sancti Martini Inter Gaufridum de Mickelfeld petentes per Willelmum filium suum positum loco suo [] et Hugonem Servientem de Yapum et Aliciam Uxorem Ejus tenentes de dimidiam carucatas terre cum pertinentiis in Yapum Unde recognitio mortis antecessoris sumonita fuit [] scilicet quod idem Gaufridus recognovit predictam dimidiam carucatas terre esse jus ipsius Alicie Habendum et Tenendum ipsi Hugoni et Alicie et heredibus ipsius Alicie de eodem Gaufrido et heredibus suis per liberum servitium septem solidos per annum reddendorum ad duos terminos scilicet ad festum Sancti Martini tres solidos et sex denarios et ad Pentecosten tres solidos et sex denarios pro omni servitio salvo forinseco servitio Et pro hac recognitione [] predicti Hugo et Alicia dederunt et concesserunt ipsi Gaufrido unam bovatas terre cum pertinentiis in villa de Yapum de feodo Johannis Poheri scilicet illam bovatas terre cum pertinentiis que jacet inter terram Walteri de Catton et terram predicti Gaufridi Habendum et Tenendum ipsi Gaufrido et heredibus suis de Hugone de Boelton de quo ipsi Hugo et Alicia eam prius tenuerunt et de heredibus ipsius Hugonis per liberum servitium unius libre piperis per annum reddende ad Natale pro omni servitio Et predicti Hugo et Alicia et heredes ipsius Alicie warantizabunt eidem Gaufrido et heredibus suis predictam bovatas terre cum pertinentiis versus omnes homines in perpetuum Et hec concordia facta fuit presente eodem Hugone de Boelton et concedente