Charter Document - 05420416
| Charter Number: | 05420416 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Ysabellam Que Fuit Uxor David de Hunsigour petentes et Alexandrum de Hunsigour tenentes de tertia parte unius carucatas terre cum pertinentiis in Hunsigour et de tertia parte quatuor bovatas terre et dimidiam cum pertinentiis in Hessay quas ipsa Ysabella clamavit esse rationabilem dotem suam de libero tenentes quod fuit ipsius David quondam viri sui in eisdem villis Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Alexander concessit eidem Ysabelle duas bovatas terre cum pertinentiis in Hessay de predictis quatuor bovatas terre et dimidiam cum pertinentiis scilicet illas duas bovatas terre cum pertinentiis que sunt propinquiores terre quam Robertus de Hessai tenet de feodo ipsius Alexandri versus orientem Habendum et Tenendum ipsi Ysabelle tota vita sua de predicto Alexandro et heredibus suis nomine dotis Et pro hac concessione [] predicta Ysabella quietum clamavit de se predicto Alexandro et heredibus suis totum residuum predicte carucatas terre et quatuor bovatas terre cum pertinentiis
