Charter Document - 05420409
| Charter Number: | 05420409 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Evam de Daie petentes et Hugonem de Mileford et Aliciam Uxorem Suam tenentes de Una carucatas terre cum pertinentiis in Lede Unde recognitio magne assise sum monita fuit [] scilicet quod idem Hugo et Alicia recognoverunt predictam carucatas terre cum pertinentiis esse jus ipsius Eve Et pro hac recognitione [] predicta Eva concessit ipsis Hugoni et Alicie totam predictam terram cum pertinentiis Habendum et Tenendum ipsis Hugoni et Alicie et heredibus ipsius Alicie de predicta Eva et heredibus suis faciendo forinsecum servitium quantum pertinet ad tres bovatas terre cum pertinentiis in villa de Lede pro omni servitio et exceptis tribus bovatas et dimidiam terre cum pertinentiis de eadem terra quaram unam Bernardus de Lede tenuit et quarum aliam Robertus de Sclengebi tenuit et quarum tertiam Ricardus filius Emelote tenuit et illam dimidiam bovatas terre quam Anfridus filius Ricardi tenuit et exceptis quadraginta acris terre de quibus viginti acre sunt in cultura de Yolthait et decem acre in cultura de Torbornerode et tres acre in Leddewdeheued et due acre juxta molendinum de Led versus orientem et due acre in cultura que est inter villam de Lede et predictum molendinum et tres acre in cultura de Mapelwelle et excepta tertia parte molendini de Ledde que remanent predicte Eve et heredibus suis tenenda in dominico ita tamen quod ipsa Eva et heredes sui moli facient in eodem molendino sine moltura proximo post bladum quod est supra illud molendinum totum dominicum bladum ipsorum Hugonis et Alicie et heredum ipsius Alicie ad estuverium ospitii sui in eadem villa de Lede in perpetuum
