Charter Document - 05420407
| Charter Number: | 05420407 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Gilbertum Filium Hugonis petentes et Robertum de Muncell tenentes de vij bovatas terre cum pertinentiis in Uggthorp unde Beleisur Priorissa de Grendal vocavit ad warantum Alexandrum Abbatem de Melsa in Curia domini Regis qui illam ei warantizavit et qui vocavit ad warantum ipsum Robertum qui illam ei warantizavit Et unde recognitio magne assise sum monita fuit [] scilicet quod idem Gilbertus recognovit totam prefatam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Roberti Et pro hac recognitione [] idem Robertus dedit et concessit predicto Gilberto iij bovatas terre et dimidiam cum pertinentiis in Uggethorp scilicet illas iij bovatas terre et dimidiam cum pertinentiis que sunt magis forinsece versus aquilonem de xv bovatas terre quas ipsa Priorissa tenuit de Roberto de Muncell in Uggethorp Habendum et Tenendum ipsi Gilberto et heredibus suis de predicto Roberto et heredibus suis per liberum servitium xvj denarios per annum reddendorum ad ij terminos scilicet ad festum Sancti Martini viij denarios et ad Pentecosten viij denarios et faciendo forinsecum servitium quod ad illas iij bovatas terre et dimidiam pertinet pro omni servitio et exactione Et predictus Robertus et heredes sui warantizabunt ipsi Gilberto et heredibus suis predictas iij bovatas terre et dimidiam cum pertinentiis versus omnes homines in perpetuum
