Charter Document - 05420404
| Charter Number: | 05420404 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Eustachium Filium Osberti et Edam Uxorem Suam petentes et Radulphum Prepositum de Esingewald tenentes de uno tofto cum pertinentiis in Esingewald Unde recognitio mortis antecessoris sum monita fuit [] scilicet quod idem Radulphus recognovit predictum toftum cum pertinentiis esse jus ipsius Ede Habendum et Tenendum predictis Eustachio et Ede et heredibus ipsius Ede de predicto Radulpho et heredibus suis per liberum servitium xij denarios per annum reddendum ad ij terminos scilicet ad festum Sancti Martini vj denarios et ad Pentecosten vj denarios pro omni servitio Et pro hac recognitione [] predictus Eustachius dedit ipsi Radulpho dimidiam marcam argenti Et hec concordia facta fuit presente Willelmo Bruno qui toftum illud tunc tenebat et cognoscente quod nullum jus habebat in tofto illo nisi per predictum Radulphum qui illud ei dimiserat de anno in annum
