Charter Document - 05420401
| Charter Number: | 05420401 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Robertum Filium Everardi De Ros petentes per Drogonem de Herum positum loco suo [] et Robertum Abbatem Sancte Marie Ebor tenentes de quadam piscaria cum pertinentiis in Hornes scilicet in mara de Hornese Unde recognitio mortis antecessoris sum monita fuit [] scilicet quod predictus Robertus filius Everardi recognovit totam predictam piscariam et maram predictam cum pertinentiis esse jus ipsius Abbatis et Ecclesie Sancte Marie de Ebor Et pro hac recognitione [] idem Abbas concessit predicto Roberto et heredibus suis pro homagio et servitio eorum quod ipse Robertus et uxor ejus et post decessum suum heredes eorum et uxores eorum habeant et teneant inperpetuum unum batellum in predicta mara ad piscandum in ea sine vasto et venditione ad opus eorum singulis diebus si voluerint et necesse fuerit quam diu ipsi moram fecerint ad dominicas terre suas de Holderness vel ad terram suam de Garton in Waldo Reddendo per annum eidem Abbati et successores suis et Ecclesie Sancte Marie Ebor ad festum Sancti Martini unum par cirothecarum fur ratarum pretii vj denarios vel vj denarios pro omni servitio Et si contigerit quod ipsi moram fecerint ad alias terre suas quam ad illas que prenominate sunt nullum habere poterunt piscantem in predicta mara sine licencia predicti Abbatis vel successores suorum
