Charter Document - 05420396

Charter Document - 05420396


Charter Number: 05420396
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eisdem loco et die Inter Jordanum Hairun petentes et Philippum de Colevill tenentes de iij carucatas terre cum pertinentiis in Thimilisby Unde recognitio mortis antecessoris sumonita fuit [] scilicet quod idem Philippus recognovit predictas iij carucatas terre cum pertinentiis esse jus ipsius Jordani Et pro hac recognitione [] idem Jordanus concessit ipsi Philippo totam predictam terram cum pertinentiis Habendum et Tenendum sibi et heredibus suis de predicto Jordano et heredibus suis per servitium ij carucatas terre cum pertinentiis unde vj carucatas terre cum pertinentiis faciunt servitium unius militis pro omni servitio Exceptis viij bovatas terre cum pertinentiis de eadem terra de quibus viij bovatas Ricardus de Kepwic tenuit ij bovatas et unde vj bovatas jacent in simul proximiores illis duabus bovatas versus occidentem et exceptis xxiiij acris terre de eadem terra unde viij acre sunt in assarto Roberti Grosuit et viij acre in cultura de Bracantwait que est proxima ville de Thimilisbi et viij acre in assarto Reginaldi versus occidentem et excepta iij parte totius bosci de Thimilisbi versus aquilonem qui boscus incipit a loco qui dicitur Stodgate et finitur ad capud de Aikedale versus orientem que remanent ipsi Jordano et heredibus suis tenenda in dominico Et sciendum est quod tota turbaria et tota pastura totius ville de Thimilisbi remanent communes predictis Jordano et Philippo et heredibus eorum inperpetuum secundum liberum tenementum quod unusquisque eorum habet in eadem villa Et predictus Jordanus et heredes sui warantizabunt eidem Philippo et heredibus suis illam partem terre cum pertinentiis que remanet ipsi Philippo versus omnes homines