Charter Document - 05420395
| Charter Number: | 05420395 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Willelmum Derman et Matild Uxorem Suam petentes et Radulphum Wacelin tenentes de tertia parte unius carucatas terre cum pertinentiis in Brideshal quam ipsi Willelmus et Matild clamabant in dotem ipsius Matild versus eundem Radulphum de libero tenentes quod fuit Gaufridi Camerarii quondam viri ipsius Matild in eadem villa Et unde placitum fuit [] scilicet quod ipsi Willelmus et Matild recognoverunt predictam tertiam partem illius carucatas terre cum pertinentiis esse jus ipsius Radulphi Et pro hac recognitione [] predictus Radulphus concessit eisdem Willelmo et Matild unam bovatas terre cum pertinentiis de eadem terra scilicet illam bovatas terre cum pertinentiis quam Aluredus filius Ricardi tenuit in eadem villa versus occidentem Habendum et Tenendum ipsis Willelmo et Matild tota vita ipsius Matild de predicto Radulpho et heredibus suis faciendo forinsecum servitium quod ad illam bovatas terre cum pertinentiis pertinet pro omni servitio nomine dotis
