Charter Document - 05420388
| Charter Number: | 05420388 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Ricardum Filium Roberti petentes et Simonem de Tunstal tenentes de vj acris terre et uno tofto cum pertinentiis in Tunstal Unde recognitio magne assise sum monita fuit [] scilicet quod idem Ricardus recognovit predictas vj acras terre cum pertinentiis esse jus ipsius Simonis Et pro hac recognitione [] idem Simon concessit eidem Ricardo ij acras terre et unum toftum de eadem terra scilicet illas ij acras terre quarum una est in cultura que dicitur Hungerig et dimidiam acra in Uplanges et dimidiam acra juxta Apelton gate versus austrum et illud toftum quod fuit Alani filii Hugonis in eadem villa Habendum et Tenendum ipsi Ricardo et heredibus suis de predicto Simone et heredibus suis simul cum dimidiam bovatas terre cum pertinentiis quam ipse Ricardus prius tenuit de eodem Simone in eadem villa per liberum servitium vj denarios per annum reddendorum ad Pentecosten pro omni servitio quantum pertinet ad dimidiam bovatas terre cum pertinentiis in eadem villa
