Charter Document - 05420386

Charter Document - 05420386


Charter Number: 05420386
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ibidem die Sancti Martini Inter Thomam de Newebi petentes et Ysabellam de Newebi tenentes de j carucatas et dimidiam terre cum pertinentiis in Newebi Unde recognitio magne assise sumonita fuit [] scilicet quod idem Thomas recognovit predictam carucatas et dimidiam terre cum pertinentiis esse jus ipsius Ysabelle Et pro hac recognitione [] eadem Ysabella concessit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Thome et heredibus suis totum jus [] in medietate molendini de Newebi cum pertinentiis excepto hoc quod ipsa Ysabella et heredes sui moli[ri] facient dominicum bladum suum de Newebi in eodem molendino sine consuetudine molture inperpetuum Et sciendum quod homines ipsius Ysabelle vel heredum suorum nullam sectam debent predicto molendino