Charter Document - 05420382
| Charter Number: | 05420382 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Aliciam Filiam Hugonis petentes et Hugonem de Watlos tenentes de dimidiam carucatas terre cum pertinentiis in Watlos Unde recognitio mortis antecessoris sum monita fuit [] scilicet quod idem Hugo recognovit predictam dimidiam carucatas terre cum pertinentiis esse jus ipsius Alicie Tenendum et Habendum ipsi Alicie et heredibus suis de predicto Hugone et heredibus suis faciendo forinsecum servitium quod ad ipsam dimidiam carucatas terre cum pertinentiis pertinet pro omni servitio Et pro hac recognitione [] eadem Alicia dedit ipsi Hugoni duas marcas argenti Et sciendum quod idem Hugo quietam clamavit wardam ipsius Alicie in eadem Curia
