Charter Document - 05420378
| Charter Number: | 05420378 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Laurencium Filium Danielis petentes et Ricardum Filium Leuine tenentes de ij bovatas terre cum pertinentiis et j mesuagio cum pertinentiis in Aton Unde recognitio magne assise sum monita fuit [] scilicet quod Laurencius recognovit predictus ij bovatas terre et illud mesuagium cum pertinentiis esse jus ipsius Ricardi Et pro hac recognitione [] idem Ricardus concessit eidem Laurencio predictum mesuagium cum pertinentiis Habendum et Tenendum ipsi Laurencio et heredibus suis de Gileberto de Aton et heredibus suis per liberum servitium j denarios per annum reddendum ad Pentecosten pro omni servitio Et hec concordia facta fuit presente ipso Gileberto et cognoscente predictum servitium deberi sibi et heredibus suis de predicto mesuagio et non amplius
