Charter Document - 05420372
Charter Number: | 05420372 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1208 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Henricum de Puteaco et Dionisiam Uxorem Ejus pet per Radulphum de Colevill positum loco suo [] et Adam de Rennevill ten de advocatione medietatis Ecclesie de Camsal Unde placitum fuit [] scil quod predicti Henricus et Dionisia recognoverunt et concesserunt advocationem illius medietatis esse jus ipsius Ade et illam remiserunt et quietam clamaverunt de se et her ipsius Dionisie predicto Ade et her suis imperp Et pro hac recognitione [] idem Adam concessit et quietum clamavit predictis Henrico et Dionisie totum jus [] in advocatione medietatis capelle de Fenwic ita quod tota advocatio illius capelle remaneat ipsis Henrico et Dionisie et her ipsius Dionisie quieta de ipso Ada et her suis imperp Et idem Adam de heredes sui warantizabunt ipsi Henrico et Dionisie et her ipsius Dionisie advocationem illius medietatis capelle quam ipse Adam eis concessit et quietam clamavit imperp versus omnes homines