Charter Document - 05420370
| Charter Number: | 05420370 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Johannem Filium Alani petentes et Willelmum Filium Eutropii tenentes de duabus acris terre cum pertinentiis in Gillestorp Unde recognitio mortis sum monita fuit [] scilicet quod medietas illius terre cum pertinentiis versus occidentem remanet ipsi Johanni Habendum et Tenendum sibi et heredibus suis de Rogero Malleverer et heredibus suis faciendo forinsecum servitium quod ad illam medietatem pertinet pro omni servitio Et alia medietas ejusdem terre cum pertinentiis versus orientem remanet predicto Willelmo Habendum et Tenendum sibi et heredibus suis de eodem Rogero et heredibus suis faciendo forinsecum servitium quod ad illam medietatem pertinet pro omni servitio Ita tamen quod idem Willelmus et heredes sui invenient ipsi Johanni et heredibus suis unum chiminum novem pedum latitudinis ad intrandum et exeundum ad terram suam per illam medietatem que ipsi Willelmo remanet Et idem Johannes dabit ipsi Willelmo tantum de illa medietate que illi remanet in acra proximiori terre ipsius Willelmi versus orientem quantum illud tenet in longitudine et latitudine
