Charter Document - 05420367
| Charter Number: | 05420367 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Rogerum de Brun et As[c]elinam Uxorem Suam petentes et Ricardum Filium Ricardi de Hudeston tenentes de tertia parte quarte partis unius bovatas terre et de iij parte xij acrarum terre cum pertinentiis in Fenton Unde recognitio mortis antecessoris sum monita fuit [] scilicet quod idem Rogerus et Ascelina recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Ricardi Et pro hac recognitione [] predictus Ricardus concessit eisdem Rogero et Asceline iiij acras de eadem terra quarum una est in cultura de Hesse et alia in cultura de Muncaic et tertia in cultura de Hille et quarta juxta gardinum ipsius Ricardi versus austrum Habendum et Tenendum ipsis Rogero et Asceline et heredibus ipsius Asceline de predicto Rogero et heredibus suis per liberum servitium iij denarios et obolos per annum reddendum ad Pentecosten pro omni servitio Et preterea idem Ricardus dedit ipsis Rogero et Asceline dimidiam marcam argenti
