Charter Document - 05420365

Charter Document - 05420365


Charter Number: 05420365
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eisdem loco et die Inter Reginaldum Franceis Et Winyue Uxorem Suam petentes et Thomam Filium Alicie tenentes de dimidiam bovatas terre cum pertinentiis in Dardhinton Unde recognitio magne assise sum monita fuit [] scilicet quod predicti Reginaldus et Winiue recognoverunt predictam dimidiam bovatas terre cum pertinentiis esse jus ipsius Thome Et pro hac recognitione [] predictus Thomas dedit et concessit ipsis Reginaldo et Winiue ij acras terre et unam rodam de eadem terra scilicet j acram in cultura de Nortfeld et dimidiam acram in cultura de Sudfeld et dimidiam acram in cultura de Westfeld et j rodam in crofto quod Rogerus filius Gameli tenuit versus orientem et medietatem illius tofti quod Rogerus filius Gameli in predicta villa tenuit scilicet illam medietatem que est versus orientem Habendum et Tenendum sibi et heredibus ipsius Winiue per liberum servitium iiij denarios per annum reddendorum ad duos terminos scilicet ad festum Sancti Martini ij denarios et ad Pentecosten ij denarios pro omni servitio