Charter Document - 05420364
| Charter Number: | 05420364 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Simonem de Lind et Margeriam Uxorem Suam petentes per eundem Simonem positum loco ipsius Margerie [] et Johannem de Lascel tenentes de prato qui dicitur Redland et de pastura que dicitur Groes que idem Simon et Margeria clamabant pertinere ad tres bovatas et quatuor acras terre cum pertinentiis quas ipsi tenuerunt in Ottringham Et unde jurata sum monita fuit inter eos in prefata Curia utrum pertinerent ad illas tres bovatas et quatuor acras terre cum pertinentiis nec ne scilicet quod idem Johannes de Lascel concessit eidem Simoni et Margerie sex acras prati et dimidiam de eodem prato de Redland scilicet illas sex acras et dimidiam que sunt ad aquilonarem partem ejusdem prati et tres acras prati et dimidiam in clauso Alani Clerici et decem acras de predicta pastura de Groes scilicet illas decem acras que sunt versus orientalem partem ejusdem pasture super portum qui dicitur Flet Habendum et Tenendum ipsis Simoni et Margerie et heredibus ipsius Margerie quietas de predicto Johanne et heredibus suis sicut illas que pertinent ad predictas tres bovatas et quatuor acras terre cum pertinentiis Et pro hac concessione [] predicti Simon et Margeria remiserunt [] de se et de heredibus ipsius Margerie predicto Johanni et heredibus suis totum jus [] in superplusagio predictorum prati de Redland et pasture de Groes inperpetuum
