Charter Document - 05420361

Charter Document - 05420361


Charter Number: 05420361
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eisdem loco et die Inter Ricardum le Bret petentes et Alanum Buscel tenentes de ij bovatas terre cum pertinentiis in Hotun Unde recognitio mortis antecessoris sum monita fuit [] scilicet quod idem Ricardus recognovit predictas duas bovatas terre cum pertinentiis esse jus ipsius Alani Et pro hac recognitione [] predictus Alanus concessit eidem Ricardo medietatem illius terre cum pertinentiis versus aquilonem Habendum et Tenendum sibi et heredibus suis de predicto Alano et heredibus suis per liberum servitium xvj denarios per annum reddendum ad iiij terminos scilicet ad festum Sancti Andree iiij denarios et ad Pasca iiij denarios et ad festum Sancti Johannis Baptiste iiij denarios et ad festum Sancti Michaelis iiij denarios pro omni servitio salvo forinseco Et idem Ricardus dedit ipsi Alano dimidiam marcam argenti