Charter Document - 05420355

Charter Document - 05420355


Charter Number: 05420355
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eisdem loco et die Inter Margeriam Filiam Willelmi de Ragheniltorp [petentes] et Fratres Militie Templi [tenentes] de sexaginta acris terre cum pertinentiis in Ragheniltorp que jacent [juxta cul]turam que vocatur Rudding Unde placitum de warantia carte fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Margaria recognovit totam pre[dictam terrain] cum pertinentiis esse jus ipsorum Fratrum Habendum et Tenendum sibi et successores suis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio [] de predicta Margeria et heredibus suis Et pro hac recognitione [] predicti Fratres dederunt ipsi Margerie ij marcas argenti