Charter Document - 05420346

Charter Document - 05420346


Charter Number: 05420346
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eisdem loco et die Inter Robertum de Lacel et Emmam Uxorem Ejus petentes et Gaufridum Malcuvenant et Beatricem Uxorem Ejus tenentes de ij bovatas terre cum pertinentiis in Esington Unde recognitio mortis antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Robertus et Emma recognoverunt predictas ij bovatas terre cum pertinentiis esse jus ipsorum Gaufridi et Beatricis Et pro hac recognitione [] idem Gaufridus et Beatriz concesserunt eisdem Roberto et Emme j bovata terre et unum toftum de eadem terra scilicet illam bovatas terre quam Willelmus Blundus tenuit in eadem villa et illud toftum quod continet dimidiam acram quod toftum est proximum tofto quod Walterus de Camera dedit eidem Roberto in eadem villa Habendum et Tenendum ipsis Roberto et Emme et heredibus ipsius Emme de predictis Gaufrido et Beatrice et heredibus ipsius Beatricis cum communa et aliis rebus que ad predictam bovatas et toftum pertinent faciendo forinsecum servitium quantum pertinet ad unam bovatas terre cum pertinentiis in eadem villa pro omni servitio