Charter Document - 05420337

Charter Document - 05420337


Charter Number: 05420337
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eisdem loco et die Inter Agnetem Filiam Gameli [petentes] et Stephanum de Upeton [tenentes] de una carucatas terre cum pertinentiis in Upeton Unde placitum de warantia carte fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod idem Stephanus recognovit predictam carucatas terre cum pertinentiis esse jus ipsius Agnetis sicut illam quam ipse ei dedit in maritagium Habendum et Tenendum ipsi Agneti et heredibus suis de predicto Stephano et heredibus suis per liberum servitium v solidos per annum reddendum ad ij terminos scilicet ad Pentecosten xxx denarios et ad festum Sancti Martini xxx denarios pro omni servitio Et pro hac recognitione [] predicta Agnes dedit ipsi Stephano xx solidos sterlingorum