Charter Document - 05420329

Charter Document - 05420329


Charter Number: 05420329
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eisdem loco et die Inter Ceciliam de Ramesholm petentes per Thomam filium suum positum [] et Radulphum de Bully tenentes de l acris terre cum pertinentiis in Ramesholm Unde recognitio assise mortis antecessoris sum monita fuit [] scilicet quod ipsa Cecilia recognovit predictas l acras terre cum pertinentiis esse jus ipsius Radulphi Et pro hac recognitione [] predictus Radulphus concessit eidem Cecilie et heredibus suis tres acras terre cum pertinentiis de eadem terra scilicet duas acras cum pertinentiis in Ketelcroft et unam acram cum pertinentiis que est proxima fossato quod est ante domum que fuit ipsius Cecilie Habendum et Tenendum ipsi Cecilie et heredibus suis de predicto Radulpho et heredibus suis per liberum servitium unius denarios reddendi per annum ad Natale Domini pro omni servitio in perpetuum